[69] EPISTOLA LXIX. DOCTOR HIERONYMUS FREDERICUS, GERARDO CAMPIO. S. P. Scripsi tibi ut volebas duabus superioribus epistolis statum rerum nostrarum, a te petens, in meo tum ipsius virginis nomine, admonitus etiam eadem de re ab affine Reg. (quandoquidem res videbatur intercessore egere, ut ipsa asserebat virgo, etsi nihil aperuit earum rerum, quae difficultatem adferebant) ut vel tu vel tua uxor hanc operam praestare nobis velletis, acque huc primo quoque tempore post Pascha venire. Et rescribis secundo etiam, si existimemus,aliquid vos commodare posse huic rei, uxorem alioqui valetudinariam venturam, referentibus interim aliis, illam belle valere. Unde suspicatus sum, molestiam vos aliquam hac in re metuere. Itaque amplius scribere destiti: Sed urgeor aliunde, ut etiam haec scribam. Ego prorsus distuli cum patre colloquium ipsius voluntate, ut promiseram, exspectante illa vel tuum vel uxoris tuae adventum, ut promiseras discedens. Interea quam maxime operam dedi, ut Virginis tranquillus esset animus, seu absentia seu praesentia mea desideraretur, recompensans, quantum in me est, par studium amoris, perseverans interim tamen in ea sententia, quam praesenti tibi exposui, honeste amantem honeste redamo, eatenus quatenus cum pace ipsius Virginis patrisque possit transigi. Animadverto Henricam & per se & per alios omni studio contendere ut perturbet nuptias, quamquam diversum simulet. Scis quid praesenti tibi exposuerim, si tranquilla erit virgo, quod ad me adtinet, salva res est, benignitate DEI. Profecto si absit Religionis studium, sermonis cultusque modestia, quibus mihi amorem suum quam maxime commendatum reddidit, & vicit reluctantem animum, reliquis certe solis corporis, animi & fortunae dotibus, non me potuisset allicere, plerisque etiam paternorum morum ingeniique notis me deterrentibus; ut omittam educationem, quae mihi semper in ea familia displicuit, nisi spe Religionis moderationem tractabilitatemque videretur admissura. Et alibi fortasse eadem pateant praestantiora, si perinde magnum adesset Religionis studium, & propensa voluntas periclitandi Evangelii gratia, qualem haec virgo prae se fert & profitetur, adjuvante Domino: quo nomine illam ex animo semper amabo, etiamsi illi maritus alius, mihique alia sit a Domino destinata conjux. Quandoquidem ergo mussitari quaedam & involvi video, peto a te pro nostra amicitia, ut vel tua uxor, vel tu, nisi in te impediat profectio, intercessione vestra rem hanc, ut Domino visum est, finiatis. Novarum rerum hic nihil est, nisi quod Wormatia scripsit Cornitius, Westenbergii gener, quarum Exemplar ad te mitto. Valere vos opto in Domino, obsecrans te, ut certi aliquid responsi quamprimum remittas. XXIII. Aprilis. |